monumenta.ch > Plinius > sectio 127

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 127
{XLV} - (Omnibus autem cava et in mucrone demum concreta sunt, cervis tantum tota solida et omnibus annis decidua) - boum attritis ungulis cornua unguendo arvina medentur agricolae, adeoque sequax natura est, ut in ipsis viventium corporibus ferventi cera flectantur atque nascentium in diversas partes torqueantur, ut singulis capitibus quaterna fiant.